

Epistola ad Ephesios*
Caput 1: Versus 18
Oculos cordis.In imagine ergo sua cognosce auctorem ejus, qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis, ipsum audite. In corpore, ubi diversa membra sunt, alibi audis, alibi vides. In corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides. Ad hoc autem illuminet oculos.Ut sciatis,etc. Hoc dicit ut propensiores sint: quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. Vel ita: ut spes proprie accipiatur. Et sensus est: Ut sciatis quae sit, scilicet voluntas ejus, id est quantum valet spes vitae aeternae ad quam vocat. Et sciatis quae sit adimpletio ejus spei. Quod ita ait:Et quae divitiae.Hic quid nomine spei intellexerit aperit: spem enim accipit rem speratam.